

Liber Leviticus*
Caput 25: Versus 18
Facite praecepta.Ne quis audita moderatione vendendi et emendi segnior fieret, et condescensio ipsa noceret, caute adjungit:Facite praecepta,etc. Neminem siquidem vult vacare, sed secundum virtutem fructificare. Virtutem quoque conscientia cujusque examinat.Et judicia,etc.[ID.]Non corrumpentes intentionem vel operationem eorum; velut si quis eleemosynam tribuit, non alii noceat ut alii prosit: praeceptum enim quod eleemosynam fieri jussit, justam esse voluit.Quod si dixeritis,etc.[ID.]Quia per duos annos terram vacare praeceperat, ne conturbarentur tanquam solliciti quid comederent aut quid biberent, ait:Dabo benedictionem meam,etc.[Matth. 6.]. Et notandum quia cum Christus dicat:Nolite cogitare de crastino,lex jubet ne cogitent de tribus annis.